Encontrados 1051 resultados para: David and Jonathan

  • et ait Jonathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum (Liber I Samuelis 20, 11)

  • ait Jonathan ad David Domine Deus Israël si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero (Liber I Samuelis 20, 12)

  • hæc faciat Dominus Jonathan et hæc augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo (Liber I Samuelis 20, 13)

  • non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra (Liber I Samuelis 20, 15)

  • pepigit ergo fœdus Jonathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David (Liber I Samuelis 20, 16)

  • et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum (Liber I Samuelis 20, 17)

  • dixitque ad eum Jonathan cras kalendæ sunt et requireris (Liber I Samuelis 20, 18)

  • absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendæ et sedit rex ad comedendum panem (Liber I Samuelis 20, 24)

  • cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quæ erat juxta parietem surrexit Jonathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David (Liber I Samuelis 20, 25)

  • cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Jonathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum (Liber I Samuelis 20, 27)

  • et respondit Jonathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem (Liber I Samuelis 20, 28)

  • iratus autem Saul adversus Jonathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosæ matris tuæ (Liber I Samuelis 20, 30)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina