Encontrados 306 resultados para: Cyrus I Caput I Versus I: 1-11 I Caput I Versus: Liber I: 1-11

  • anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei ædificaretur (Liber Esdrae 5, 13)

  • nam et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit (Liber Esdrae 5, 14)

  • anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quæ est in Hierusalem ædificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta (Liber Esdrae 6, 3)

  • et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in cælum (Liber Esdrae 9, 6)

  • audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis (Liber Nehemiae 4, 4)

  • et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multæ miserationis non dereliquisti eos (Liber Nehemiae 9, 17)

  • instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit æstus super caput ejus et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis (Liber Iudith 8, 3)

  • quibus abscedentibus Judith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens (Liber Iudith 9, 1)

  • et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis jucunditatis suæ induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se (Liber Iudith 10, 3)

  • et hæc cum dixisset accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus et pugionem ejus qui in ea ligatus pendebat exsolvit (Liber Iudith 13, 8)

  • et percussit bis in cervicem ejus et abscidit caput ejus et abstulit conopeum ejus a columnis et evolvit corpus ejus truncum (Liber Iudith 13, 10)

  • et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ et jussit ut mitteret illud in peram suam (Liber Iudith 13, 11)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina