Encontrados 160 resultados para: Abner et Joab

  • dixit autem David ad Joab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum (Liber II Samuelis 3, 31)

  • cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus (Liber II Samuelis 3, 32)

  • plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner (Liber II Samuelis 3, 33)

  • et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner (Liber II Samuelis 3, 37)

  • audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutæ sunt manus ejus omnisque Israël perturbatus est (Liber II Samuelis 4, 1)

  • præcepit itaque David pueris et interfecerunt eos præcidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron (Liber II Samuelis 4, 12)

  • Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis (Liber II Samuelis 8, 16)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum bellatorum (Liber II Samuelis 10, 7)

  • videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prœlium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israël et instruxit aciem contra Syrum (Liber II Samuelis 10, 9)

  • et ait Joab si prævaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon prævaluerint adversum te auxiliabor tibi (Liber II Samuelis 10, 11)

  • iniit itaque Joab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie ejus (Liber II Samuelis 10, 13)

  • filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Joab a filiis Ammon et venit Hierusalem (Liber II Samuelis 10, 14)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina