Encontrados 26 resultados para: viventem

  • deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ; (Liber Proverbiorum 1, 12)

  • Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. (Liber Isaiae 37, 4)

  • Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)

  • Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)

  • Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. (Prophetia Danielis 14, 4)

  • Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? (Evangelium secundum Lucam 24, 5)

  • Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. (Actus Apostolorum 20, 12)

  • Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Epistula ad Romanos 12, 1)

  • Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. (Epistula I ad Corinthios 15, 45)

  • quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, (Epistula ad Hebraeos 10, 20)

  • procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: (Apocalypsis Ioannis 4, 10)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina