Encontrados 836 resultados para: vita post mortem

  • Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, (Liber Numeri 35, 32)

  • En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos. (Liber Deuteronomii 1, 8)

  • quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto, (Liber Deuteronomii 4, 37)

  • Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt: (Liber Deuteronomii 6, 14)

  • et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. (Liber Deuteronomii 10, 15)

  • maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. (Liber Deuteronomii 11, 28)

  • qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul. (Liber Deuteronomii 11, 30)

  • ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini. (Liber Deuteronomii 12, 25)

  • Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 12, 28)

  • Hæc erit lex homicidæ fugientis, cujus vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur: (Liber Deuteronomii 19, 4)

  • Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum: (Liber Deuteronomii 23, 3)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina