Encontrados 305 resultados para: viam
Et quo ego vado scitis, et viam scitis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 4)
Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? (Evangelium secundum Ioannem 14, 5)
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. (Actus Apostolorum 8, 26)
Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari? (Actus Apostolorum 8, 36)
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)
Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. (Actus Apostolorum 16, 17)
Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. (Actus Apostolorum 18, 25)
Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. (Actus Apostolorum 18, 26)
Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. (Actus Apostolorum 19, 9)
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, (Actus Apostolorum 22, 4)
et viam pacis non cognoverunt: (Epistula ad Romanos 3, 17)
Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. (Epistula I ad Corinthios 12, 31)