Encontrados 600 resultados para: verbum Dei audi

  • Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. (Liber I Samuelis 9, 27)

  • Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël: nunc ergo audi vocem Domini. (Liber I Samuelis 15, 1)

  • Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens: (Liber I Samuelis 15, 10)

  • Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino: implevi verbum Domini. (Liber I Samuelis 15, 13)

  • Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? (Liber I Samuelis 17, 29)

  • Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius. (Liber I Samuelis 17, 30)

  • Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine. (Liber I Samuelis 22, 12)

  • et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, hæc iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulæ tuæ. (Liber I Samuelis 25, 24)

  • Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane. (Liber I Samuelis 25, 36)

  • Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium: si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hæreditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis. (Liber I Samuelis 26, 19)

  • Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere. (Liber I Samuelis 28, 22)

  • Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. (Liber II Samuelis 1, 4)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina