Encontrados 28 resultados para: tristitia

  • Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. (Liber Thobis 6, 15)

  • quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. (Liber Esther 9, 22)

  • et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam. (Liber I Maccabaeorum 6, 4)

  • Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. (Liber I Maccabaeorum 6, 8)

  • Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. (Liber I Maccabaeorum 6, 9)

  • Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)

  • et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. (Liber Proverbiorum 25, 20)

  • cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. (Liber Ecclesiastes 5, 16)

  • Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia. (Liber Ecclesiastes 7, 5)

  • Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. (Liber Ecclesiasticus 4, 8)

  • In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est. (Liber Ecclesiasticus 12, 9)

  • Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. (Liber Ecclesiasticus 14, 1)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina