Encontrados 41 resultados para: tribulationis dispensator

  • Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum, sine adjutorio. (Liber Ecclesiasticus 51, 14)

  • Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus. (Liber Isaiae 5, 30)

  • Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)

  • Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans ; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit. (Liber Isaiae 30, 6)

  • Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. (Liber Isaiae 33, 2)

  • et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. (Liber Isaiae 37, 3)

  • Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? (Liber Ieremiae 14, 8)

  • Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. (Liber Ieremiae 15, 11)

  • Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. (Liber Ieremiae 16, 19)

  • Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. (Liber Ieremiae 30, 7)

  • neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis. (Prophetia Abdiae 1, 14)

  • Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. (Prophetia Nahum 1, 7)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina