Encontrados 261 resultados para: testamentum animo fide spem iustitiam

  • Tunc Holofernes dixit ei: Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi: (Liber Iudith 11, 1)

  • Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. (Liber Esther 6, 3)

  • Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium. (Liber Esther 11, 12)

  • Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, (Liber Esther 13, 3)

  • Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. (Liber Esther 14, 19)

  • Et ut manifestius quod dicimus intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est: (Liber Esther 16, 10)

  • Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem: (Liber Esther 16, 13)

  • omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem ; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere. (Liber Esther 16, 23)

  • Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. (Liber Iob 14, 7)

  • Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. (Liber Iob 19, 10)

  • Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. (Liber Psalmorum 24, 10)

  • Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. (Liber Psalmorum 24, 14)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina