Encontrados 55 resultados para: spes

  • Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)

  • etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. (Liber Sapientiae 3, 4)

  • Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)

  • quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis. (Liber Sapientiae 5, 15)

  • Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)

  • Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: (Liber Sapientiae 15, 10)

  • Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. (Liber Sapientiae 16, 29)

  • In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis. (Liber Ecclesiasticus 24, 25)

  • Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. (Liber Ecclesiasticus 34, 1)

  • Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. (Liber Ecclesiasticus 34, 15)

  • Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. (Liber Ecclesiasticus 34, 16)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina