Encontrados 101 resultados para: secundo adventu

  • et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. (Actus Apostolorum 7, 13)

  • Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: (Actus Apostolorum 7, 52)

  • Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. (Actus Apostolorum 10, 15)

  • Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. (Actus Apostolorum 11, 9)

  • quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Actus Apostolorum 13, 33)

  • Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. (Epistula I ad Corinthios 12, 28)

  • Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 23)

  • Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. (Epistula II ad Corinthios 7, 6)

  • Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem. (Epistula II ad Corinthios 7, 7)

  • Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)

  • ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)

  • Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina