Encontrados 388 resultados para: sapientia hominum

  • linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)

  • non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. (Epistula Iacobi 3, 15)

  • Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. (Epistula Iacobi 3, 17)

  • quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: (Epistula I Petri 2, 15)

  • ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. (Epistula I Petri 4, 2)

  • Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. (Epistula II Petri 3, 7)

  • Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 9)

  • dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 7, 12)

  • et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt. (Apocalypsis Ioannis 8, 11)

  • Et similitudines locustarum, similes equis paratis in prælium: et super capita earum tamquam coronæ similes auro: et facies earum tamquam facies hominum. (Apocalypsis Ioannis 9, 7)

  • Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. (Apocalypsis Ioannis 9, 15)

  • Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum. (Apocalypsis Ioannis 9, 18)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina