Encontrados 22 resultados para: sanitas

  • Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. (Liber Sapientiae 18, 7)

  • Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. (Liber Ecclesiasticus 3, 30)

  • Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas: plagæ illius non est sanitas. (Liber Ecclesiasticus 21, 4)

  • Sanitas est animæ et corpori sobrius potus. (Liber Ecclesiasticus 31, 37)

  • A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. (Liber Isaiae 1, 6)

  • Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. (Liber Isaiae 58, 8)

  • Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio. (Liber Ieremiae 14, 19)

  • Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi. (Liber Ieremiae 46, 11)

  • Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium. (Prophetia Ezechielis 30, 21)

  • Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. (Prophetia Malachiae 4, 2)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina