Encontrados 288 resultados para: sacrificium pro peccato
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. (Evangelium secundum Ioannem 16, 8)
De peccato quidem, quia non crediderunt in me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 9)
Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, (Epistula ad Romanos 3, 9)
Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? (Epistula ad Romanos 6, 1)
Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? (Epistula ad Romanos 6, 2)
Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)
Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. (Epistula ad Romanos 6, 7)
Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. (Epistula ad Romanos 6, 10)
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 11)
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)
Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. (Epistula ad Romanos 6, 18)
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. (Epistula ad Romanos 6, 22)