Encontrados 242 resultados para: regnum Dei
Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 11, 20)
Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. (Evangelium secundum Lucam 12, 32)
Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? (Evangelium secundum Lucam 13, 18)
Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? (Evangelium secundum Lucam 13, 20)
Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. (Evangelium secundum Lucam 16, 16)
Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: (Evangelium secundum Lucam 17, 20)
neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. (Evangelium secundum Lucam 17, 21)
Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 16)
Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. (Evangelium secundum Lucam 18, 17)
Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 25)