Encontrados 20371 resultados para: re

  • Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam. (Apocalypsis Ioannis 17, 12)

  • Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles. (Apocalypsis Ioannis 17, 14)

  • Et dixit mihi: Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ. (Apocalypsis Ioannis 17, 15)

  • Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt. (Apocalypsis Ioannis 17, 16)

  • Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)

  • Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ. (Apocalypsis Ioannis 17, 18)

  • quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. (Apocalypsis Ioannis 18, 3)

  • Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. (Apocalypsis Ioannis 18, 5)

  • Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. (Apocalypsis Ioannis 18, 6)

  • Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo. (Apocalypsis Ioannis 18, 7)

  • Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam. (Apocalypsis Ioannis 18, 8)

  • Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: (Apocalypsis Ioannis 18, 9)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina