Encontrados 23 resultados para: radices

  • Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. (Liber Sapientiae 4, 3)

  • Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. (Liber Ecclesiasticus 10, 18)

  • non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: (Liber Ecclesiasticus 23, 35)

  • Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices. (Liber Ecclesiasticus 24, 13)

  • Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant. (Liber Ecclesiasticus 40, 15)

  • Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus: et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. (Liber Ieremiae 17, 8)

  • Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant: facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines. (Prophetia Ezechielis 17, 6)

  • Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis: et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. (Prophetia Ezechielis 17, 7)

  • Dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus? (Prophetia Ezechielis 17, 9)

  • Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. (Prophetia Amos 2, 9)

  • Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 13)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina