Encontrados 191 resultados para: quantum sapientia

  • et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. (Liber Sapientiae 7, 12)

  • In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. (Liber Sapientiae 7, 16)

  • Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. (Liber Sapientiae 7, 21)

  • Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. (Liber Sapientiae 7, 24)

  • Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)

  • Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)

  • et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. (Liber Sapientiae 8, 18)

  • et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, (Liber Sapientiae 9, 2)

  • Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. (Liber Sapientiae 9, 6)

  • Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis. (Liber Sapientiae 9, 9)

  • Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)

  • Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit. (Liber Sapientiae 10, 9)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina