Encontrados 1214 resultados para: promissionem Dei ingressus in terram promissam
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. (Evangelium secundum Lucam 21, 23)
Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. (Evangelium secundum Lucam 22, 44)
Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? (Evangelium secundum Lucam 24, 5)
Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. (Evangelium secundum Ioannem 3, 22)
Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 21)
Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, (Evangelium secundum Ioannem 9, 6)
Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, (Evangelium secundum Ioannem 12, 24)
Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: (Evangelium secundum Ioannem 17, 4)
Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. (Evangelium secundum Ioannem 18, 6)
Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. (Evangelium secundum Ioannem 19, 9)
Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. (Evangelium secundum Ioannem 21, 9)