Encontrados 135 resultados para: potens fortis

  • Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. (Liber I Paralipomenon 1, 10)

  • Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege. (Liber II Paralipomenon 28, 7)

  • et dixi : Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua : (Liber Nehemiae 1, 5)

  • Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc. (Liber Nehemiae 9, 32)

  • et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. (Liber Iudith 1, 4)

  • Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus: et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur. (Liber Iudith 11, 6)

  • Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum. (Liber Iudith 16, 8)

  • Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. (Liber Esther 14, 19)

  • Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? (Liber Iob 9, 4)

  • Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? (Liber Iob 26, 2)

  • Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens: (Liber Iob 36, 5)

  • Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies? (Liber Psalmorum 7, 12)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina