Encontrados 71 resultados para: nullus Noah

  • Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam: Nullus sciat verba hæc, et non morieris. (Liber Ieremiae 38, 24)

  • Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos. (Liber Ieremiae 42, 17)

  • Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quæ fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël. (Liber Ieremiae 50, 29)

  • Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis. (Liber Ieremiae 51, 43)

  • Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. (Prophetia Ezechielis 26, 18)

  • Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat: (Prophetia Ezechielis 33, 28)

  • Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam. (Actus Apostolorum 19, 40)

  • De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. (Epistula I ad Corinthios 8, 4)

  • qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)

  • In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. (Epistula ad Hebraeos 7, 13)

  • linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina