Encontrados 220 resultados para: misericordiam disciplinam
et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 10)
Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 11)
Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? (Liber Ecclesiasticus 41, 17)
et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. (Liber Ecclesiasticus 46, 9)
Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet. (Liber Ecclesiasticus 47, 24)
Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: (Liber Ecclesiasticus 50, 24)
credere Israël nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis. (Liber Ecclesiasticus 50, 26)
et collum vestrum subjicite jugo: et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. (Liber Ecclesiasticus 51, 34)
Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. (Liber Ecclesiasticus 51, 36)
Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate, extrema terræ ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur. (Liber Isaiae 44, 23)
Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator (Liber Ieremiae 2, 30)
Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 5, 3)