Encontrados 99 resultados para: legis
Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit, (Liber Deuteronomii 31, 24)
et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus: (Liber Deuteronomii 32, 46)
Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. (Liber Iosue 1, 8)
sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. (Liber Iosue 8, 31)
Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël. (Liber Iosue 8, 32)
Post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine. (Liber Iosue 8, 34)
Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram: (Liber Iosue 23, 6)
Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini: (Liber Iosue 24, 26)
filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur. (Liber II Regum 14, 6)
Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. (Liber II Regum 22, 8)
et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua. (Liber II Regum 22, 11)
Hæc dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba legis quæ legit rex Juda: (Liber II Regum 22, 16)