Encontrados 369 resultados para: in primo miraculo Jesu

  • feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem. (Liber Esdrae 10, 16)

  • Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum. (Liber Nehemiae 8, 18)

  • Eo igitur tempore, quo Mardochæus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine præsidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. (Liber Esther 2, 21)

  • Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quæ hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. (Liber Esther 3, 7)

  • Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo (Liber Esther 3, 12)

  • Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. (Liber Iob 15, 33)

  • Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. (Liber Iob 24, 14)

  • Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. (Liber I Maccabaeorum 7, 1)

  • In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem: (Liber I Maccabaeorum 9, 3)

  • Et cœpit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judæorum. (Liber I Maccabaeorum 13, 42)

  • et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël. (Liber I Maccabaeorum 13, 51)

  • Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur. (Liber II Maccabaeorum 7, 7)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina