Encontrados 10 resultados para: impietas

  • Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 14)

  • Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. (Liber Iob 34, 10)

  • Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua. (Liber Iob 35, 8)

  • Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. (Liber Proverbiorum 13, 6)

  • Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. (Liber Ecclesiastes 8, 8)

  • Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ; (Liber Sapientiae 14, 9)

  • Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. (Liber Isaiae 9, 18)

  • Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. (Prophetia Ezechielis 18, 20)

  • Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. (Prophetia Ezechielis 33, 12)

  • Et dixit: Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus. (Prophetia Zachariae 5, 8)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina