Encontrados 186 resultados para: gloriam Salvatorem
et dedit Dominus salvatorem Israëli, et liberatus est de manu regis Syriæ: habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. (Liber II Regum 13, 5)
narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 24)
Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium. (Liber I Paralipomenon 16, 28)
Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. (Liber I Paralipomenon 16, 29)
Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 25)
Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem: (Liber II Paralipomenon 1, 11)
sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. (Liber II Paralipomenon 1, 12)
Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. (Liber II Paralipomenon 7, 3)
restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo. (Liber II Paralipomenon 26, 18)
Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. (Liber Iudith 7, 24)
volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui, (Liber Esther 14, 9)
et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenæ. (Liber Esther 14, 15)