Encontrados 17 resultados para: futura
Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 8)
Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (Liber Ecclesiastes 2, 16)
Quod factum est, ipsum permanet ; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit. (Liber Ecclesiastes 3, 15)
Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)
quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio. (Liber Ecclesiastes 8, 7)
Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum: (Liber Sapientiae 19, 1)
Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio. (Liber Ecclesiasticus 9, 16)
Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent. (Liber Ecclesiasticus 48, 28)
Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura? (Liber Isaiae 42, 23)
Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis. (Liber Isaiae 44, 7)
dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum. (Prophetia Danielis 8, 19)