Encontrados 86 resultados para: fructum

  • Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 4)

  • Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)

  • In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. (Evangelium secundum Ioannem 15, 8)

  • Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 16)

  • Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. (Epistula ad Romanos 1, 13)

  • Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. (Epistula ad Romanos 6, 21)

  • Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. (Epistula ad Romanos 6, 22)

  • Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. (Epistula ad Romanos 15, 28)

  • Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. (Epistula ad Philippenses 4, 17)

  • Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)

  • Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)

  • Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina