Encontrados 76 resultados para: et in civitatibus Mosis

  • De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. (Liber Iob 24, 12)

  • Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare. (Liber I Maccabaeorum 1, 54)

  • In virtute sua faciebant hæc populo Israël, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus. (Liber I Maccabaeorum 1, 61)

  • Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. (Liber I Maccabaeorum 5, 27)

  • et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilæa ; ex hodierna die et in totum tempus: (Liber I Maccabaeorum 10, 30)

  • Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus. (Liber I Maccabaeorum 11, 3)

  • Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ. (Liber I Maccabaeorum 14, 10)

  • et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat. (Liber II Maccabaeorum 5, 16)

  • Et superveniens castellis et civitatibus improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat: (Liber II Maccabaeorum 8, 6)

  • Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: (Liber Isaiae 40, 9)

  • suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens ; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo ; (Liber Isaiae 44, 26)

  • Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem? (Liber Ieremiae 7, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina