Encontrados 35 resultados para: equos

  • Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes. (Liber II Regum 7, 7)

  • Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriæ, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria. (Liber II Regum 7, 10)

  • Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus. (Liber II Regum 7, 13)

  • Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte. (Liber II Regum 7, 14)

  • Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, (Liber II Regum 10, 2)

  • Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem solis combussit igni. (Liber II Regum 23, 11)

  • Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. (Liber I Paralipomenon 18, 4)

  • et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos. (Liber II Paralipomenon 9, 24)

  • Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. (Liber II Paralipomenon 25, 28)

  • Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. (Liber Psalmorum 75, 7)

  • et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis ; et: Super veloces ascendemus: ideo velociores erunt qui persequentur vos. (Liber Isaiae 30, 16)

  • Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion. (Liber Ieremiae 6, 23)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina