Encontrados 48 resultados para: divina mercedem

  • Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo. (Liber Ecclesiasticus 51, 38)

  • Væ qui ædificat domum suam in injustitia, et cœnacula sua non in judicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei: (Liber Ieremiae 22, 13)

  • Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)

  • Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. (Prophetia Michaeae 1, 7)

  • Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. (Prophetia Zachariae 11, 12)

  • Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 5)

  • Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? (Evangelium secundum Matthaeum 5, 46)

  • Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)

  • Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)

  • Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)

  • Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)

  • Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 41)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina