Encontrados 140 resultados para: desertum cibum
Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumææ. (Liber II Regum 3, 8)
Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera. (Liber II Paralipomenon 20, 20)
Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis. (Liber Esdrae 3, 7)
vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. (Liber Psalmorum 28, 8)
Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? (Liber Psalmorum 52, 5)
Visitasti terram, et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio ejus. (Liber Psalmorum 64, 10)
Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ; (Liber Psalmorum 106, 33)
Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. (Liber Psalmorum 106, 35)
Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber Psalmorum 135, 16)
Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum: (Liber I Maccabaeorum 2, 29)
Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)
Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. (Liber I Maccabaeorum 5, 24)