Encontrados 228 resultados para: crucem Christi
Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)
Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 1)
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. (Evangelium secundum Marcum 8, 34)
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Marcum 9, 40)
Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. (Evangelium secundum Marcum 15, 21)
Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. (Evangelium secundum Lucam 9, 23)
Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 27)
Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 26)
Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha: (Evangelium secundum Ioannem 19, 17)
Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 19)
Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)