Encontrados 88 resultados para: confortans fortitudo
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)
Et veniet rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo. (Prophetia Danielis 11, 15)
Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno: et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)
Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos. (Prophetia Ioel 2, 25)
Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël. (Prophetia Ioel 3, 16)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur ædes tuæ. (Prophetia Amos 3, 11)
Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. (Prophetia Nahum 1, 7)
Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo. (Prophetia Nahum 3, 9)
Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet: hæc est fortitudo ejus dei sui. (Prophetia Habacuc 1, 11)
Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus. (Prophetia Habacuc 3, 4)
Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum: et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem. (Prophetia Habacuc 3, 19)