Encontrados 145 resultados para: cecidit angeli

  • Cecidit Abram pronus in faciem. (Liber Genesis 17, 3)

  • Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? (Liber Genesis 17, 17)

  • Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, (Liber Genesis 19, 1)

  • Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. (Liber Genesis 19, 15)

  • Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. (Liber Genesis 32, 1)

  • Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. (Liber Exodus 9, 26)

  • Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem: (Liber Numeri 16, 4)

  • Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma. (Liber Deuteronomii 1, 44)

  • Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? (Liber Iosue 5, 15)

  • Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua, (Liber Iosue 7, 6)

  • Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel: (Liber Iosue 16, 1)

  • Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan: (Liber Iosue 17, 1)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina