Encontrados 162 resultados para: bona
sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 1, 25)
Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. (Liber Deuteronomii 23, 6)
Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona. (Liber Iosue 24, 20)
Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri. (Liber Iudicum 8, 32)
nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quæ fecerat Israëli. (Liber Iudicum 8, 35)
Nolite, filii mei: non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. (Liber I Samuelis 2, 24)
Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde. (Liber I Samuelis 19, 4)
dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. (Liber I Samuelis 24, 18)
Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. (Liber I Samuelis 24, 19)
Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me. (Liber I Samuelis 24, 20)
Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus: quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David. (Liber I Samuelis 25, 8)
Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël, (Liber I Samuelis 25, 30)