Encontrados 120 resultados para: belli virtute vindicta

  • Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute. (Evangelium secundum Marcum 8, 39)

  • et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. (Evangelium secundum Marcum 12, 30)

  • Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. (Evangelium secundum Marcum 13, 26)

  • et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)

  • Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. (Evangelium secundum Lucam 4, 14)

  • Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? (Evangelium secundum Lucam 4, 36)

  • Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. (Evangelium secundum Lucam 24, 49)

  • Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)

  • Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? (Actus Apostolorum 4, 7)

  • Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)

  • Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)

  • qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: (Epistula ad Romanos 1, 4)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina