Encontrados 140 resultados para: arma exercitum

  • Et constituit rex Banaiam filium Jojadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. (Liber I Regum 2, 35)

  • Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : (Liber I Regum 4, 4)

  • Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos. (Liber I Regum 10, 25)

  • Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus : et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. (Liber I Regum 20, 1)

  • Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris : (Liber I Regum 22, 19)

  • Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)

  • Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu ! heu ! heu ! domine mi: quid faciemus? (Liber II Regum 6, 15)

  • Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. (Liber II Regum 6, 24)

  • Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, (Liber II Regum 10, 2)

  • Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introëunte et egrediente. (Liber II Regum 11, 8)

  • Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini. (Liber II Regum 11, 10)

  • Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et ædis, circum regem. (Liber II Regum 11, 11)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina