Encontrados 30 resultados para: angustia

  • Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 143)

  • Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia: (Liber Proverbiorum 1, 27)

  • Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. (Liber Proverbiorum 11, 8)

  • Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia. (Liber Proverbiorum 12, 13)

  • dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. (Liber Sapientiae 5, 3)

  • et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. (Liber Isaiae 8, 22)

  • Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)

  • Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. (Liber Isaiae 26, 16)

  • De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. (Liber Isaiae 53, 8)

  • Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt animas eorum. (Liber Ieremiae 19, 9)

  • Dissoluta est Damascus, versa est in fugam: tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. (Liber Ieremiae 49, 24)

  • Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutæ sunt manus ejus: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. (Liber Ieremiae 50, 43)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina