Encontrados 1112 resultados para: Separatio Abram et Lot terram Canaan

  • Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. (Liber Genesis 13, 17)

  • Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. (Liber Genesis 13, 18)

  • necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. (Liber Genesis 14, 12)

  • Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Eschol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram. (Liber Genesis 14, 13)

  • Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. (Liber Genesis 14, 14)

  • benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: (Liber Genesis 14, 19)

  • Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. (Liber Genesis 14, 21)

  • quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: (Liber Genesis 14, 23)

  • His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. (Liber Genesis 15, 1)

  • Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. (Liber Genesis 15, 2)

  • Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. (Liber Genesis 15, 3)

  • Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Liber Genesis 15, 6)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina