Encontrados 26 resultados para: Pascha Commemoratio
Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. (Evangelium secundum Lucam 22, 8)
et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? (Evangelium secundum Lucam 22, 11)
Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 13)
Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. (Evangelium secundum Lucam 22, 15)
Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: (Evangelium secundum Ioannem 2, 13)
Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. (Evangelium secundum Ioannem 2, 23)
Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 4)
Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. (Evangelium secundum Ioannem 18, 28)
Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 39)
Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. (Actus Apostolorum 12, 4)
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. (Epistula I ad Corinthios 5, 7)