Encontrados 498 resultados para: Pan

  • Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: (Liber Leviticus 7, 12)

  • panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis: (Liber Leviticus 7, 13)

  • Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, (Liber Leviticus 8, 26)

  • Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: (Liber Leviticus 8, 31)

  • quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. (Liber Leviticus 8, 32)

  • Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)

  • et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 21, 8)

  • Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, (Liber Leviticus 21, 17)

  • Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo: (Liber Leviticus 21, 21)

  • vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario, (Liber Leviticus 21, 22)

  • De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea. (Liber Leviticus 22, 25)

  • Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. (Liber Leviticus 23, 14)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina