Encontrados 1190 resultados para: Moses Aaron petra aquam Meriba et Masá desertum populus Cades finita et Edom

  • Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis. (Liber Exodus 12, 31)

  • Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. (Liber Exodus 12, 34)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo. (Liber Exodus 12, 43)

  • Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 50)

  • Dicturusque est Pharao super filiis Israël : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum. (Liber Exodus 14, 3)

  • Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ? (Liber Exodus 14, 5)

  • Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus. (Liber Exodus 14, 31)

  • Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan. (Liber Exodus 15, 15)

  • Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. (Liber Exodus 15, 16)

  • Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)

  • Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)

  • Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ? (Liber Exodus 15, 24)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina