Encontrados 204 resultados para: Monte Seir

  • Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quæ data est ei in monte Ephraim. (Liber Iosue 24, 33)

  • Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent: (Liber Iudicum 1, 34)

  • habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. (Liber Iudicum 1, 35)

  • et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas. (Liber Iudicum 2, 9)

  • quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. (Liber Iudicum 3, 3)

  • et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Israël, ipso in fronte gradiente. (Liber Iudicum 3, 27)

  • Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium. (Liber Iudicum 4, 5)

  • Dixitque Debbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo. (Liber Iudicum 4, 14)

  • Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis. (Liber Iudicum 5, 4)

  • Loquere ad populum, et cunctis audientibus prædica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. (Liber Iudicum 7, 3)

  • mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec. (Liber Iudicum 12, 15)

  • Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, (Liber Iudicum 17, 1)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina