Encontrados 54 resultados para: Jordanis transitum

  • In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. (Liber II Paralipomenon 4, 17)

  • Et post eum ædificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis. (Liber Nehemiae 3, 22)

  • Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. (Liber Iob 40, 18)

  • et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. (Liber Psalmorum 41, 7)

  • Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. (Liber Psalmorum 113, 3)

  • Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? (Liber Psalmorum 113, 5)

  • Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Jordanis. (Liber I Maccabaeorum 9, 42)

  • Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 43)

  • ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi. (Liber I Maccabaeorum 9, 45)

  • Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. (Liber Sapientiae 19, 16)

  • qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis: (Liber Ecclesiasticus 24, 36)

  • Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis? (Liber Ieremiae 12, 5)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina