Encontrados 361 resultados para: Jesu Christo
Ego autem in Domino gaudebo ; et exsultabo in Deo Jesu meo. (Prophetia Habacuc 3, 18)
Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui. (Prophetia Aggaei 1, 14)
Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus ; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne ; et confortare, omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum: et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum) (Prophetia Aggaei 2, 5)
Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. (Prophetia Zachariae 3, 8)
Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)
Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni: (Prophetia Zachariae 6, 11)
Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)
Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 34)
Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 10)
Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 1)