Encontrados 148 resultados para: Hierusalem et exilium Babylon rege
Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judæam, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus: et promisit ei talenta trecenta. (Liber I Maccabaeorum 11, 28)
Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum: (Liber I Maccabaeorum 13, 31)
Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. (Liber II Maccabaeorum 1, 20)
At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. (Liber II Maccabaeorum 3, 13)
adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, (Liber II Maccabaeorum 4, 8)
Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens. (Liber II Maccabaeorum 4, 25)
alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia. (Liber II Maccabaeorum 5, 18)
Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos. (Liber II Maccabaeorum 7, 1)
Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia: (Liber II Maccabaeorum 15, 22)
Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. (Liber Proverbiorum 25, 6)
Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. (Liber Ecclesiastes 4, 13)
Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris. (Liber Ecclesiasticus 7, 4)