Encontrados 1106 resultados para: Det

  • Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. (Liber Exodus 12, 23)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo. (Liber Exodus 12, 43)

  • Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. (Liber Exodus 12, 44)

  • In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. (Liber Exodus 12, 46)

  • Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)

  • Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. (Liber Exodus 13, 7)

  • Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie : Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. (Liber Exodus 14, 13)

  • Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. (Liber Exodus 16, 12)

  • videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo. (Liber Exodus 16, 29)

  • Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)

  • Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, (Liber Exodus 21, 23)

  • reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit. (Liber Exodus 21, 34)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina