Encontrados 229 resultados para: Decem aes Burana
Omnes quoque Israëlitæ qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthæi, sociaverunt se cum suis in prælio. Et erant cum Saul quasi decem millia virorum. (Liber I Samuelis 14, 22)
Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. (Liber I Samuelis 15, 4)
Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, (Liber I Samuelis 17, 17)
et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce. (Liber I Samuelis 17, 18)
Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. (Liber I Samuelis 18, 7)
Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? (Liber I Samuelis 18, 8)
Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia? (Liber I Samuelis 21, 11)
misit decem juvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice. (Liber I Samuelis 25, 5)
Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. (Liber I Samuelis 25, 38)
Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis? (Liber I Samuelis 29, 5)
Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële. (Liber II Samuelis 2, 30)
Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus: (Liber II Samuelis 8, 13)